Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.1.1 Cic. Fam. 5.2.1 (English) >>Cic. Fam. 5.2.4

Scr. Romae Vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62). M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.

5.2.1

si tu exercitusque valetis, benest. scribis ad me 'te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri.' quod cuius modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur.

5.2.2 hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.1.1 Cic. Fam. 5.2.1 (English) >>Cic. Fam. 5.2.4

Powered by PhiloLogic